- SCROBICULUS
- SCROBICULUSnomen loci, in quo Romani Inferis Diis sacrificare solebant. Tria enim apud illos distmcta fuêre locorum, seu in Templis, seu in Lucis, in quibus sacra obtulêre, nomina; Scrobiculus, Ara et Altare, in quorum illo Diis Infernalibus, isto Diis terrestribus, et hocce, Diis caelestibus fecêre. Et quidem Altare locus erat altior Arâ, quam quidam vel humo aequalem vel parum eminentem faciunt: Scrobiculus vero fovea erat, Aram intra se continens, in quam victimarum cruor, cum melle, lacte et vino infundi solebat, Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 5. c. 16. Diminutiv. a Scrobs, in cuiusmodi locis sedere olim solitos, qui se interimebant, aut carnificis manu puniebantur, forte ut casus ἀχήμων, post vulnus acceptum, evitaretur, discimus ex Nerone Suetonii c. 49. Scrobem coram. fieri imper avit, dimensus ad corporis sui modulum etc. Vide quoque Appianum Bell. Civ. l. 4. ubi de Labeone, Tacitum Annal. l. 15. c. 67. ubi de Flavio Veiano, Alios. Certe et Athenis, locum supplicii ὄρυγμα, fassam, dictum esse, docet ex Harpocratione Casaubon. ad loc. Suetonii cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.